Sketch
Furor auri Midas
Aufgeführt von Schülern vor dem Limesmuseum Aalen beim
Martinsritt am 11.11.1976 vom Rathaus zum Limesmuseum Aalen
Anläßlich der Ausstellungseröffnung im Limesmuseum:
„Ausgrabungen in dem spätrömischen Kastell Isny /Vemania
Pars prima
(Midas in sella regia sedens, infelix.
Ante Midam mensa onerata cibariis iucundis et vasis pretiosis)
Midas
Heu me miserum ! Quam inopes sumus ! Ceteri cuncti divitiis et opibus suis me superant. Domus regum propinquorum abundant argento et auro. Ego quoque sum rex, sed non ego regno in regano meo, parsimonia et inopia regnant. Alii omnes sunt avari et aedificia sua omnibus rebus pulchris complent. Ego autem sum inops, sum infelix, sum miser ! Vita mea me non iam delectat.
(Servi Midas Silenum vinolentum apportant)
Silenus
Vita est laetitiam, vitam breve et iucundus ! – non tractate me tam ! –gaudia sunt omnia
impleta ! non perturpseris circulos meas ! – parva piscis ! mane si gallinae crepant ….! – stultuli ! quid me non tranquillum ?!
(ad midam versus, supplex)
O Mida, rego opulenta, virum magnum ! Misericordiae !
Ego sumus Silenum, servi Baccho, deus maximus.
Liberare mihi ! Lictores tuos mihi valde vexare.
Midas
Quid rerum ? Cur vexatis virum miserum ?
Servus
Captavimus Silenum plane vinolentum. Tranquillitatem noctis perturbabat. Debet multari. Monstrum horrible est.
Midas
Silenus est comes Bacchi, dei magni et potentis. Deos violare non in animo habeo. Silenus non multabitur.
Silenus
Eheu, eheu ! Rego benigno clemento ! Eheu, eheu !
Midas
Reportate amiculum nostrum ad Bacchum ! Este diligentes ! Ne iam vexaveritis fraterculum nostrum ! Bacchus non debet violari.
(Servi Midae Silenum ad Bacchus reportant)
Pars secunda
(Midas deliberans – Bacchus ornatus vestimentis pulchris)
Bacchus:
Gratiam habemus tibi, Mida rex, quod servi tui Silenum nostrum comitem bonum, nobis reportaverunt. Non ignoramus ludos turbolentus, quos minister noster parare amat. Sed est socius fidus et alacer. Gratiam maximam !
Donum tibi dabimus, cum tam clemens fueris. Si quid desideras, nos desiderium tuum explebimus. Laetitiam magnam nobis parabit.
Midas:
O dei magni ! Quid ego desidero ! Fortuna incredibilis ! (ad Bacchum) Timeo. Ne immodestus atque arrogans sim !
Bacchus:
Omnia desideria tua explebimus !
Midas:
Magnopere delectarer, si omnia, quae tractabo, aurea essent.
Bacchus:
Oh ! habeas ! Desiderium tuum expletum est. Vale !
Pars tertia
Midas:
Omnia, quae tractabo, aurea erunt ? Aurea, aurea !!
O dei magni ! Dividias maximas habebo. Opulentus ero ! Opulentissimus ! Nunc vita nostra, abundavit laetitia maxima. Statim temtemus donum Bacchi et artem nostram ! Haec pyxis lignea aurea esto ! Sis aurea, parva pyxis, misera, lignea ! Sis aurea (pyxidem tractat).
O, ah !Aurum purum, aurum purissimum ! O mea parvula pyxis, mea carissima ! –
Quid nunc mutabo in aurum splendidum ? A, sellula mea, etiam tu aurea eris – unus, duo, tres, aurea es ! a ha, ha, ha !! Aurum, aurum, omnia aurea ! Nunc nulla fames nos vexabit, nullus morbus, ego sum dives. ditior, ditissimus !!
Etiamne te in aurum mutem, malum parvulum ?! Non ! Te cenabo, quia esurio . (malum captat et ad os portat)
Au ! quam durum velut aurum !
Non sumus apud homines miseros atque inopes !
(servum vocat) He, mi aureole ! apporta mala bona et mollia, uvas pulchras, vinum liquidum ! Ha ! Si habes aurum, non habes curas. Qualis mutatio rerum ! Non habebis curas, si habebis
aurum ! Curae meae mutatae sunt in aurum. Omnia sunt aurea ! A, a, ha !
(servus intrat et cibaria apportat)
Bene, bene ! praebe mihi ! (movet linguam) – omnia sunt aurea !
Omnia sunt aurea ! omnia !
(uvam captat et ad os portat)
Au ! quid est ? durum velut aurum ?! omnia sunt aurea ! Omnia ?!
Oh – ah ! Da mihi poculum ! maximam sitim habeo – (bibit) -------------vinum est aurum ! omnia sunt aurea ! (desperatus)
(omnes servos vocat)
Adeste, servi, adeste viro opulento et misero, viro opulento et inopi !
Praebete mihi cibaria maxima cum diligentia ! Si ego tractabo aurea erunt. Este diligentes, este attenti
(servi cibaria maxima cum diligentia ad os Midae portant – os latum reserant)
Midas:
Au ! Au ! Lingua mea vinum tractavit et guttur meum ! Perditus sum, plane perditus !
Pars quarta
(Midas in sella sedens, desperatus, inops) (servi adsunt)
Midas:
Fames me vexat et sitis ! Esurio et sitim habeo ! Furor auri me delevit. Mortecrudeli me delet
(exilit)
Aurum deportate ! aurum omne ! non iam spectabo aurum. Aurum me vexat, aurum me
delevit ! Aurum non iam tolero, non sustento ! Appropinqua, mors benigna ! Fame et siti me libera !
Servus:
Bacchum
vocemus ! Bacchus te liberavit.
(servi Bacchum vocant)
Servi:
Bacche, Bacche ! Ades domino nostro ! Libera regem clementem fame et siti ! Appropinqua, Bacche, cum comite tuo Sileno !
(Bacchus intrat cum sileno)
Bacchus:
Bacchus adest, liberator hominum, liberator regum. Bacchus te liberavit furore auri inani. Nunc te liberabit etiam fame et siti. Esto homo rursus, esto rex ! Furor auri tibi non iam inest. Modestia te ornabit et vitam longam habebis. Sanatus esto !
(Bacchus remeat. Silenus saltat et cantat) (omnes laeti sunt)
Silenus:
Vita est laetitiam ! Vita longum et incundus ! Aurum est fugatus. Sine auro vibimus laeti et iucundi ! laeti et iucundi !
Omnes:
Sine auro vivimus laeti et iucundi !
(rursus atque iterum)
